|
|
| TEXTUS CARTAE CARITATIS PRIORIS TEXTUS CARTAE CARITATIS POSTERIORIS
TEXTUS CARTAE CARITATIS PRIORIS Super cartam caritatis Antequam abbatię cistercienses florere inciperent, domnus Stephanus abbas et fratres sui ordinauerunt, ut nullo modo abbatię in alicuius antistitis diocesi fundarentur, antequam ipse decretum inter cisterciense cenobium et caetera ex eo nata exaratum et confirmatum. ratum haberet et confirmaret propter scandalum inter pontificem et monachos deuitandum. In hoc ergo decreto predicti fratres mutuę pacis futurum precauentes naufragium elucidauerunt et statuerunt suisque posteris reliquerunt, quo pacto quoue modo, immo qua caritate monachi eorum per abbatias in diuersis mundi partibus corporibus diuisi animis indissolubiliter conglutinarentur. Hoc etiam decretum cartam caritatis uocari censebant, quia eius statutum omnis exactionis grauamen propulsans solam caritatem et animarum utilitatem in diuinis et humanis exequitur. Incipit carta caritatis Capitulum I. Quod nullius Commodi corporalis exactionem mater ecclesia a filia requirat. [I] Qvia unius ueri regis et domini et magistri nos omnes seruos licet inutiles esse cognoscimus, idcirco abbatibus et confratribus nostris monachis, quos per diuersa loca dei pietas per nos miserrimos hominum sub regulari disciplina ordinauerit, nullam terrenę commoditatis seu rerum temporalium exactionem imponimus. Prodesse enim illis omnibusque sanctę ęcclesię filiis cupientes nil, quod eos grauet, nil, quod eorum substantiam minuat, erga eos agere disponimus, ne dum nos habundantes de eorum paupertate esse cupimus, auaricię malum, quod secundum apostolum ydolorum seruitus esse comprobatur, euitare non possimus. [2] Curam tamen animarum illorum gratia caritatis retinere uolumus, ut si quando a sancto proposito et obseruantia sanctę regulę paululum, quod absit, declinare temptauerint, per nostram sollicitudinem ad rectitudinem uitę redire posint.
II. Vt uno modo ab omnibus intelligatur regula et teneatur. [3] Nvnc vero uolumus illisque precipimus, ut regulam beati Benedicti per omnia obseruent sicuti in nouo monasterio obserwatur. Non alium inducant sensum in lectione sanctę regulę, sed sicut antecessores nostri sancti patres, monachi scilicet noui monasterii, intellexerunt et tenuerunt et nos hodie intelligimus et tenemus, ita ipsi intelligant et teneant. III. Vt idem libri ecclesiastici et consuetudines sint omnibus. Et quia omnes monachos ipsorum ad nos uenientes in claustro nostro, recipimus et ipsi similiter nostros in claustris suis, ideo oportunum nobis uidetur et hoc etiam uolumus, ut mores et cantum et omnes libros ad horas diurnas et nocturnas et ad missas necessarios secundum formam morum et librorum noui monasterii possideant, quatinus in actibus nostris nulla sit discordia, sed una caritate, una regula similibusque uiuamus moribus.
IIII. De generali statuto inter abbatias. [5] Cvm vero noui monasterii abbas ad aliquod horum cenobiorum uisitandi gratia uenerit, illius loci abbas, ut ęcclesiam noui monasterii suę ecclesię matrem esse recognoscat, cedat ei in omnibus locis monasterii et ipse abbas adueniens locum illius loci abbatis, quamdiu ibi manserit, teneat excepto quod non in hospicio, sed in refectorio cum fratribus comedet propter disciplinam seruandam, nisi abbas loci illius defuerit. Similiter et omnes superuenientes nostri ordinis abbates faciant. Quod si plures superuenerint et abbas loci illius defuerit, prior illorum in hospicio comedat. Et hoc excipitur, quod abbas loci illius in presentia maioris abbatis nouicios suos post regularem probationem benedicet. [6] Abbas quoque noui monasterii caueat, ne quicquam presumat tractare aut ordinare aut continges de rebus illius loci, ad quem uenerit, contra abbatis uel fratrum uoluntatem. Si autem precepta regulae uel nostri ordinis intellexerit in eodem loco preuaricari, cum consilio presentis abbatis caritatiue studeat corrigere. Si uero abbas loci non affuerit, nichilominus, quod sinistrum invenerit, corrigat.
V. Vt semel per annum mater uisitet filiam. [7] Semel per annum uisitet abbas maioris ęcclesię omnia cenobia, quę ipse fundauerit, et si fratres amplius uisitauerit, inde magis gaudeant.
VI. Qualis reuerentia exhibeatur filie, cum ad matrem ecclesiam uenerit. [9] Cvm autem aliquis harum ęcclesiarum abbas ad nouum monasterium uenerit, reuerentia congrua ei exhibeatur, stallum abbatis teneat, hospites recipiat, cum eis comedat, si tamen abbas defuerit. Si uero presens fuerit, nichil horum agat, sed in refectorio comedat. Prior autem loci negotia cenobii disponat.
VII. De generali capitulo abbatum apud Cistercium. [12a] Harum ęcclesiarum abbates omnes per annum semel illa die, quam inter se constituent, ad nouum monasterium ueniant [13] ibique de salute animarum suarum tractent, in obseruatione sanctę regulę uel ordinis, si quid emendandum est uel augendum, ordinent, bonum pacis et caritatis inter se reforment. [14] Si quis vero abbas minus in regula studiosus uel secularibus rebus nimis intentus uel in aliquibus uitiosus repertus fuerit, ibi caritatiue clametur, clamatus ueniam petat, penitentiam pro culpa sibi indictam adimpleat. Hanc uero clamationem non nisi abbates faciant. [17] Quod si aliqua ęcclesia pauperiem intolerabilem incurrerit, abbas illius cenobii coram omni capitulo hanc causam intimare studeat. Tunc singuli abbates maximo caritatis igne succensi illius ęcclesię penuriam rebus a deo sibi collatis, prout habuerint, sustentare festinent.
VIII. De statuto, inter egressos de Cistercio et suos, quos generauerint, et quod omnes ad generale capitulum ueniant et de uenia et penitentia non uenientium. [11] Cvm vero aliqua ęcclesiarum nostrarum dei gratia adeo creuerit, ut aliud cenobium construere possit, illam diffinitionem, quam nos inter nostros confratres tenemus, et ipsi inter se teneant. Illud tamen uolumus nobisque retinemus, ut omnes abbates cunctarum partium illa die, qua inter se constituerint, ad nouum monasterium ueniant ibique abbati eiusdem loci et capitulo in sinistris corrigendis et in obseruantia sanctae regulę uel ordinis obediant per omnia. Ipsi vero cum his, quos genuerint, annuum capitulum non habebunt. [12b]
Si autem infirmitas corporis aut nouitiorum consecratio aliquando prohibuerit,
ne aliquis de abbatibus nostris in constituta die ad predictum locum
conventionis nostrae occurrere ualeat, priorem suum illuc dirigat, qui suę
remorationis causam capitulo intimare procuret quique etiam, si aliquid
constituerimus aut permutauerimus, abbati suo et fratribus domi renuntiet. Quod
si quis quacumque alia occasione quandoque remanere a nostro generali capitulo
presumpserit, [in] sequentis anni capitulo pro culpa ueniam petat et in leuiori
culpa, quamdiu magister capituli iudicauerit, satisfaciat. IX. De abbatibus, qui regule uel ordinis contemptores fuerint. [24] Qvod si aliquis abbatum contemptor sanctę regulę uel nostri ordinis aut fratrum sibi commissorum uitiis consentiens repertus fuerit, abbas noui monasterii per se uel per priorem sui cenobii aut per litteras eandem personam ad emendationem ammonere quater studeat. Quod si contempserit, tunc abbas maioris ęcclesię errorem eius episcopo, in cuius diocesi degit, et canonicis eius ęcclesię propalare curet. Quem ipsi uocantes causamque eius cum abbate predicto diligenter discutientes aut illum emendent aut illum incorrigibilem existentem a pastorali cura remoueant. Si vero episcopus et clerici preuaricationem sanctę regulę in illo cenobio paruipendentes eundem abbatem, aut corrigere aut deponere noluerint, tunc noui monasterii abbas et aliqui nostrę congregationis abbates, quos secum adduxerit, ad cenobium illud uenientes transgressorem sanctę regulę, ab officio suo remoueant aliumque, qui dignus sit, illius loci monachi in presentia et consilio abbatum eligant sibi in abbatem. [25] Quod si abbas et monachi loci ęcclesię, ad se uenientes abbates contempserint nec propter illos emendare se uoluerint, tunc a presentibus personis excommunicationi subdantur. [26] Et ab hinc si quis horum peruersorum ad se reuersus mortem animę suę fugere uoluerit uitamque suam in melius mutare desiderans ad matrem suam, nouum uidelicet monasterium ad habitandum uenerit, sicut filius illius ęcclesię monachus suscipiatur. [27] Qua causa multum nostris confratribus deuitanda non existente nullum monachum harum nostrarum ęcclesiarum recipimus ad habitandum sine consensu abbatis sui. Ipsi enim nostros non suscipiunt ad habitandum. Monachos nostros illis inuitis in ęcclesiam illorum non introducimus ad habitandum nec ipsi suos in nostram. [28] Si autem abbates nostrarum ęcclesiarum uiderint matrem suam, nouum scilicet monasterium, in sancto proposito languescere et a rectissima uia sanctę regulę, uel ordinis nostri exorbitare, eiusdem loci abbatem per tres coabbates suos, scilicet de Firmitate, de Pontiuiaco, de Claris uallibus sub cęterorum abbatum nominibus quater, ut corrigatur, ammoneant et cętera, quę de aliis abbatibus, si a regula aberrauerint, fieri adiudicauimus, circa eum studiose adimpleant, excepto quod nec cedenti per se alium substituent nec resistenti anathema inpingent. Nam si eorum consilio non acquieuerit, episcopo et canonicis Cabilonensis ęcclesię eius contumaciam notificare non differant postulantes, quatinus eum ad medium deducant et clamoris facta discussione aut ipsum per omnia correptum reddant aut incorrigibilem a cura pastorali deiciant. Quo deiecto fratres eiusdem loci tres aut quantos uoluerint nuncios ad abbatias a nouo monasterio specialiter fundatas dirigant et quoscumque per quindecim dies potuerint abbates conuocent eorumque consilio et auxilio sicut deus preordinauerit abbatem sibi eligant. Domnus uero abbas de Firmitate interim ipsi ęcclesię presideat, donec aut eidem pastori ab errore suo conuerso deo miserante restituatur aut alii in loco eius subrogato regulariter subiciatur. Si autem prefatę ciuitatis episcopus et clerici prevaricantem personam eo modo, quo diximus, examinare neglexerint, tunc omnes abbates a nouo monasterio proprie exorti ad locum transgressionis uenientes ipsum transgressorem sanctę regulę ab officio suo deponant moxque ipsius ęcclesię monachi in presentia et consilio eorum abbatem sibi preficiant. [29] Quod si abbas ille eiusque monachi abbates nostros recipere et eis obedire noluerint, gladio excommunicationis eos ferire atque a catholicę ęcclesię corpore precidere non metuant. [30] Postea vero si quis horum preuaricatorum tandem resipiscens et animam suam saluare cupiens ad quamlibet trium nostrarum ęcclesiarum siue ad Firmitatem seu ad Pontiniacum aut ad Claram uallem confugerit, sicut domesticus et coheres ęcclesię, recipiatur, quoadusque proprię ęcclesię, sicut iustum fuerit, reconciliate quandoque reddatur. lnterim autem annuum abbatum capitulum non apud nouum monasterium, sed ubi a tribus supra nominatis abbatibus preuisum fuerit, celebrabitur.
X. Quę lex sit inter abbatias, quę se alterutras non genuerunt. [10] Inter abbatias illas, quę se alterutras non genuerunt, ista erit lex. Omnis abbas in omnibus locis sui monasterii coabbati suo cedat aduenienti, ut adimpleatur : Honore inuicem preuenientes. Si duo aut eo amplius conuenerint, qui prior erit de aduenientibus, locum superiorem tenebit. Omnes tamen preter abbatem presentis loci in refectorio comedent, sicut supra diximus; alias autem ubicumque conuenerint, secundum tempus abbatiarum ordinem suum tenebunt, ut cuius ęcclesia fuerit antiquior, ille sit prior, excepto quod si aliquis eorum alba indutus fuerit stans ante omnes prioris in sinistro choro officium per omnia complebit, licet si iunior omnium. Ubicumque uero consederint, humilient se mutuo.
XI. De morte et de electione abbatum. [20] Fratres noui monasterii defuncto patre suo tres sicut supra diximus, aut plures si uoluerint, nuncios ad abbates transmittant et quotquot infra quindecim dies aduocare potuerint, congregent et eorum consensu, quem deus preuiderit, sibi pastorem constituant. [19] Interim vero domnus abbas de Firmitate, ut sub alio negotio prefati sumus, locum defuncti abbatis per omnia teneat usquequo alius abbas electus et locum et curam eiusdem loci deo adiuuante suscipiat. [18] In cęteris, quoque cenobiis quolibet casu proprio pastóre uiduatis fratres illius loci conuocent illius ęcclesię, abbatem, quę eos genuit, et in eius presentia eiusque consilio [21] de suis uel de noui monasterii fratribus uel de aliis nostris ęcclesiis eligant sibi abbatem. [22] Nam de extraneis ęcclesiis abbatem sibi sumere aut suos aliis ad hoc ipsum monachos dare cisterciensibus non licet. Quamcumque autem personam de quouis cenobiorum nostri ordinis monachi elegerint, sine refragatione recipiant.
Sources: Mgr J. Turk, "Carta Caritatis Prior" ; d'après le manuscrit Ljubljana 31 ; Analecta SOC 1 (1945) ; Pages 53-56.
TEXTUS CARTAE CARITATIS POSTERIORIS
Antequam abbatiae cistercienses florere inciperent, domnus Stephanus abbas et fratres sui ordinaverunt, ut nullo modo abbatiae in alicuius antistitis dioecesi fundarentur, antequam ipse decretum inter cisterciense coenobium et cetera ex eo nata exaratum et confirmatum ratum haberet et confirmatum propter scandalum inter pontificem et monachos devitandum. In hoc ergo decreto praedicti fratres mutuae pacis futurum praecaventes naufragium elucidaverunt et statuerunt suisque posteris reliquerunt, quo pacto quove modo, immo qua caritate monachi eorum per abbatias in diversis mundi partibus corporibus divisi animis indissolubiliter conglutinarentur. Hoc etiam decretum cartam caritatis vocari censebant quia eius statutum omnis exactionis gravamen propulsans solam caritatem et animarum utilitatem in divinis et humanis exequitur.
I. 1. Quia unius veri regis et domini et magistri nos omnes servos licet inutiles esse cognoscimus, idcirco abbatibus et confratribus nostris monachis, quos per diversa loca Dei pietas per nos miserrimos hominum sub regulari disciplina ordinaverit, nullam terrenae commoditatis seu rerum temporalium exactionem imponimus. Prodesse enim illis omnibusque sanctae ecclesiae filiis cupientes nil, quod eos gravet, nil, quod eorum substantiam minuat, erga eos agere disponimus, ne dum nos abundantes de eorum paupertate esse cupimus, avaritiae malum, quod secundum Apostolum idolorum servitus esse comprobatur, evitare non possimus. 2. Curam tamen animarum illorum gratia caritatis retinere volumus, ut si quando a sancto proposito et observantia sanctae regulae declinare, quod absit, tentaverint, per nostram sollicitudinem ad rectitudinem vitae redire possint. 3. Nunc vero volumus illisque praecipimus, ut regulam beati Benedicti per omnia observent, sicuti in novo monasterio observatur. Non alium inducant sensum in lectione sanctae regulae, sed sicut antecessores nostri sancti patres, monachi scilicet novi monasterii, intellexerunt et tenuerunt et nos hodie intelligimus et tenemus, ita et isti intelligant et teneant. Et quia omnes monachos ipsorum ad nos venientes in claustro nostro recipimus et ipsi similiter nostros in claustris suis, ideo opportunum nobis videtur et hoc etiam volumus, ut mores et cantum et omnes libros ad horas diurnas et nocturnas et ad missas necessarios secundum formam morum et librorum novi monasterii possideant, quatinus in actibus nostris nulla sit discordia, sed una caritate, una regula similibusque vivamus moribus, 4. Nec aliqua ecclesia vel persona ordinis nostri adversus communia ipsius ordinis instituta privilegium a quolibet postulare audeat vel obtentum quo modo libet retinere.
II. 5. Cum vero abbas novi monasterii ad aliquod horum coenobiorum visitandi gratia venerit, illius loci abbas, ut ecclesiam novi monasterii suae ecclesiae esse matrem recognoscat, cedat ei in omnibus locis monasterii et ipse abbas adveniens locum illius loci abbatis, quandiu ibi manserit, teneat excepto quod non in hospitio, sed in refectorio cum fratribus propter disciplinam servandam comedet, nisi abbas illius loci defuerit. Similiter et omnes abbates supervenientes nostri ordinis faciant. Quod si plures supervenerint et abbas loci illius defuerit, prior illorum in hospitio comedat. Et hoc excipitur, quod abbas loci illius etiam in praesentia maioris abbatis novicios suos post regularem probationem benedicet. 6. Abbas quoque novi monasterii caveat, ne quicquam praesumat tractare aut ordinare aut contingere de rebus illius loci, ad quem venerit, contra abbatis vel fratrum voluntatem. Si autem praecepta regulae vel nostri ordinis intellexerit in eodem loco praevaricari, cum consilio praesentis abbatis caritative studeat fratres corrigere. Si vero abbas loci non affuerit, nihilominus, quod sinistrum invenerit, corrigat. 7. Semel per annum visitet abbas maioris, ecclesiae per se vel per aliquem de coabbatibus suis omnia coenobia, quae ipse fundaverit, et si fratres amplius visitaverit, inde magis gaudeant. 8. Domum autem cisterciensem simul per se ipsos visitent quatuor primi abbates de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle, de Morimundo die, quam inter se constituerint praeter annuum capitulum, nisi forte aliquem eorum gravis aegritudo detineat. 9. Cum autem aliquis nostri ordinis abbas ad novum monasterium venerit, reverentia congrua abbati ei exhibeatur, stallum abbatis illius teneat, in hospitio comedat, si tamen abbas defuerit ; si vero praesens fuerit, nil horum agat, sed in refectorio comedat. Prior autem loci negotia coenobii disponat. 10. Inter abbatias illas quae se alterutras non genuerunt, ista erit lex. Omnis abbas in omnibus locis sui monasterii coabbati suo cedat advenienti, ut adimpleatur : Honore invicem praevenientes. Si duo aut eo amplius convenerint, qui prior erit de advenientibus, locum superiorem tenebit. Omnes tamen praeter abbatem praesentis loci in refectorio comedent, ut supra diximus. Alias autem ubicumque convenerint, secundum tempus abbatiarum ordinem suum tenebunt, ut cuius ecclesia fuerit antiquior, ille sit prior. Ubicumqae vero consederint, humilient se mutuo. 11. Cum vero aliqua ecclesiarum nostrarum Dei gratia adeo creverit, ut aliud coenobium construere possit, illam definitionem, quam nos inter confratres nostros tenemus, et ipsi inter se teneant, excepto quod annuum inter se capitulum non habebunt.
III. 12. Sed omnes abbates de ordine nostro singulis annis ad generale capitulum cisterciense omni postposita occasione convenient, illis solis exceptis quos corporis infirmitas retinuerit. Qui tamen idoneum nuntium delegare debebunt, per quem necessitas remorationis eorum capitulo valeat nuntiari. Et illis item exceptis, qui in remotioribus partibus habitantes eo termino venerint, qui eis fuerit in capitulo constitutus. Quod si quis quacumque alia occasione quandoque remanere a nostro generali capitulo praesumpserit, [in] sequentis anni capitulo pro culpa veniam petat nec sine grave animadversione per transeat. 13. In quo capitulo de salute animarum suarum tractent, in observatione sanctae regulae vel ordinis, si quid est emendandum vel augendum, ordinent, bonum pacis et caritatis inter se reforment. 14. Si quis vero abbas minus in regula studiosus vel saecularibus rebus nimis intentus vel in aliquibus vitiosus repertus fuerit, ibi caritative clametur, clamatus veniani petat, paenitentiam pro culpa sibi indictam adimpleat. Hanc vero clamationem non nisi abbates faciant. 15. Si forte aliqua controversia inter quoslibet abbates emerserit vel de aliquo illorum tam gravis culpa propalata fuerit, ut suspensionem aut depositionem etiam mereatur, quicquid inde a capitulo fuerit definitum, sine retractatione observetur. 16. Si vero pro diversitate sententiarum in discordiam causa devenerit, illud inde irrefragabiliter teneatur, quod abbas cisterciensis et hi, qui sanioris consilii et magis idonei apparuerint, iudicabunt, hoc observato, ut nemo eorum, ad quos specialiter causa respexerit, definitioni debeat interesse. 17. Quod si aliqua ecclesia pauperiem intolerabilem incurrerit; abbas illius coenobii coram omni capitulo hanc causam intimare studeat. Tunc singuli abbates maximo caritatis igne succensi illius ecclesiae penuriam rebus a Deo sibi collatis, prout habuerint, sustentare festinent.
IV. 18. Si qua domus ordinis nostri abbate proprio fuerit destituta, maior abbas, de cuius domo domus illa exivit, omnem curam habeat ordinationis illius, donec in ea abbas alius eligatur et praefixa die electionis etiam ex abbatibus, si quos domus illa genuit, advocentur et consilio et voluntate patris abbatis abbates et monachi domus illius abbatem eligant. 19. Domui autem cisterciensi, quia mater est omnium nostrum, dum proprio abbate caruerit, quatuor primi abbates, scilicet de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle et de Morimundo, provideant et super eos sit cura domus illius, donec abbas in ea electus fuerit et statutus. 20. Ad electionem autem cisterciensis abbatis praefixa et nominata die ad minus per quindecim dies convocentur ex abbatibus; quorum domus de Cistercio exierunt, et ex aliis, quos praedicti abbates et fratres cistercienses idoneos noverint, et congregati in nomine Domini abbates et monachi cistercienses eligant abbatem. 21. Liceat autem cuique matri ecclesiae ordinis nostri non solum de monachis filiarum suarum ecclesiarum, sed de ipsis quoque abbatibus earum libere sibi, si necesse fuerit, assumere abbatem. 22. Personam vero de alio ordine nulla de nostris ecclesiis sibi eligat in abbatem, sicut nec nostrarum aliquam licet aliis monasteriis, quae non sunt de ordine nostro, dari.
V 23. Si quis abbas pro inutilitate seu pusillanimitate sua a patre suo abbate domus illius, unde sua exivit, postulaverit, ut ab onere abbatiae suae relaxetur, caveat ille, ne facile ei sine causa rationabili et multum necessaria adquiescat. Sed et si fuerit tanta necessitas, nihil per se inde faciat, sed convocatis aliquibus abbatibus aliis nostri ordinis eorum consilio agat quod pariter noverint oportere. 24. Si quis vero abbatum contemptor sanctae regulae aut ordinis esse praevaricator vel commissorum sibi fratrum vitiis consentiens innotuerit, abbas matris ecclesiae per se ipsum vel per priorem suum aut quomodo opportunius potuerit de emendatione eum admoneat usque quater. Quod si nec ita correctus fuerit nec sponte cedere voluerit, congregato aliquanto numero abbatum nostrae congregationis transgressorem sanctae regulae ab officio suo amoveant ac deinceps alter, qui dignus sit, consilio et voluntate maioris abbatis a monachis illius ecclesiae simul et abbatibus, si qui ad eam pertinent, sicut supra dictum est, eligatur. 25. Si autem is, qui deponitur, aut monachi eius, quod Deus avertat, contumaces et rebelles esse voluerint, ut sententus minime adquiescant, ab ipso abbate matris ecclesiae et a ceteris coabbatibus eius excommunicationi subdantur ac deinceps ab eo coerceantur, prout potuerit et cognoverit expedire. 26. Ex hoc sane si quis illorum ad se reversus de morte animae suae resurgere et ad matrem suam redire voluerit, tanquam filius paenitens recipiatur. 27. Nam sine hac causa multo semper studio devitanda nullus abbas monachum alterius cuiuscumque abbatis ordinis nostri sine eius assensu retineat, nullus in domum alterius cuiuslibet sine eius voluntate suos ad inhabitandum monachos introducat. 28. Eodem etiam modo si forte, quod absit, abbates nostri ordinis matrem nostram cisterciensem ecclesiam in sancto proposito languescere et ab observatione regulae vel ordinis nostri exorbitare cognoverint, abbatem eiusdem loci per quatuor primos abbates, scilicet de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle et de Morimundo sub ceterorum abbatum nomine usque quater, ut corrigatur ipse et alios corrigere curet, admoneant et cetera, quae de aliis dicta sunt abbatibus, si incorrigibiles apparuerint, circa eum studiose adimpleant, excepto quod, si cedere sponte noluerit, nec eum deponere nec contumaci dicere anathema poterunt, donec aut in generali capitulo aut, si illud forte iam visum fuerit expectari non posse, in conventu alio convocatis abbatibus, qui de Cistercio exierunt, et aliquibus aliorum virum inutilem ab officio suo deponant et tam ipsi quam monachi cistercienses idoneum abbatem eligere studeant. 29. Quod si abbas ille et monachi cistercienses contumaciter recalcitrare voluerint, gladio excommunicationis eos ferire minime vereantur. 30. Postea vero si quis horum praevaricatorum tandem resipiscens et animam suam salvare cupiens ad quamlibet quatuor nostrarum ecclesiarum sive ad Firmitatem sive ad Pontiniacum sive ad Claramvallem sive ad Morimundum confugerit, sicut domesticus et coheres ecclesiae cum regulari satisfactione recipiatur, quoadusque propriae ecclesiae, sicut iustum fuerit, reconciliatae quandoque reddatur. Interim autem annuum abbatum capitulum non apud Cistercium, sed ubi a quatuor supra nominatis abbatibus praevisum fuerit, celebrabitur.
Sources: Mgr J. Turk, "Carta Caritatis Posterior" ; Analecta SOC 1 (1945) ; Pages 57-61, d'après l'édition de Philippe Guignard , Les documents primitifs de la règle Cistercienne, Dijon, 1878, d'après le manuscrit Dijon 601.
|
|
Le référenceur des meilleurs sites catholiques francophonesMis à jour le: 06-08-08
© Abbaye cistercienne Ste Marie de Boulaur. © Photographies: Editions Gaud ; Casa Generalizia O.Cist. ; Abbaye de Boulaur L'usage
des liens hypertextes peut vous conduire vers d'autres sites, |